{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 229","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 229","ref":"229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/229.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Est autem nostri loci atque officij, reuellere illa spicula, hoc est, falsas persuasiones ex animis hominum, & cum oratione, tum exemplis illustrare atque ornare legum ac iuris dignitatem, ac retinere disciplinam quantum possumus. Cum igitur in hoc loco alius uir clarißi. D. Doctor Hieronymus, quem non solum propter beneficia quae in me priuatim contulit plurima, sed etiam propter excellentem uirtutem & doctrinam ueneror, & tanquam patrem colo, grauißime nos adhortatus sit omnes ad reuerentiam legum deinde etiam auditores nostros ad diligentiam in discendo. Ego hoc tempore aliud argumentum, & si uicinum, sumam: Tractabo enim scholasticam disputationem utilem studiosis, Quod Christianis non sit necessarium uti legibus Mosaicis, sed quod liceat uti legibus, quae iuri naturae consentaneae sunt, etiamsi ab Ethnicis Magistratibus conditae sunt. Deinde osten dam, Romanum ius antecellere legibus aliarum Gen tium, & uere quandam Philosophiam esse. Scio enim ante aliquot annos, quendam Iudaico ingenio praeditum, contendisse hic etiam publice, non licere Christianis Ethnico iure uti, quia Christianos opor teat uerbo Dei gubernari. Postea in publicis concio nibus damnabant eius sectatores poenam usitatam furti, & pleraque alia instituta ciuilia imperij horum temporum. Porro haec tribunitiae legum abrogationes & iniustae sunt, & concutiunt Respub. ut euentus in illo terribili motu uulgi, ante annos tredecim ostendit. Sunt & hodie in administratione ci uitatum non pauci, quorum conscientiae superstitio sis opinionibus cruciantur, quia non recte institutae sunt de rerum politicarum usu.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 228","label":"228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/228"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 230","label":"230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/230"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}