{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 231","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/231.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Nam Euangelium cum propris concionetur de aeterna & spirituali uita, non mutat, non labefacit oeconomiam, aut politicam uitam, quae collata ad interiores cordis motus, persimilis est domui: Vt enim domus est singulari arte extructa, apte contignatis omnibus partibus, ac tegit hospitem aduersus tempestatum iniurias, interea tamen hospitis animus non intra hos parietes cohercetur, sed tacitus de Dei uoluntate & de aeternitate cogitans. procul tanquam in coelum subleuat: conside rat enim omnium aetatum mutationes, religionum ortus ac discrimina, imperiorum uices, tristes casus quibus haec humana natura obnoxia est, et è regione be neficia Christi. Denique et de hac ipsa domo cogitans, miratur opificium, & agnoscit etiam corporali uitae praesidia diuinitus donata esse. Ita uniuersa politia ceu domus quaedam est, mira arte diuinitus fabricata, legibus Magistratum, ordine, contractibus, iudicijs, disciplina, praesidijs armata, poenis &c. His septi ac uallati muris, tamen Deum agnoscere possumus, ac statuere, hanc ipsam politiam, qua haec uita defenditur, esse uelut domum diuinitus nobis conditam: nec interest uitae spirituali ac aeternae, utrum haec domus, id est, politia, sit à Moise, an ab alijs Legumlatoribus, ut ita dicam, fabricata, modo ut sit consentanea iuri naturae. Id primum hoc argumento confirmo: Apostoli in Actis capite 15. pronunciant perspicue, non esse onerandas Gentes lege Moisi: Imò Petrus saeuerè obiurgat diuersum sentientes, ac inquit, eos tentare Deum, quo durius nihil dici poterat. Nam tentare Deum, est illudere ei, ordinando aliquid praetertu diuinae autoritatis.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 230","label":"230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/230"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 232","label":"232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/232"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}