{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 232","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/232.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Quare Petrus eos, qui Ecclesiam ad legem Moisi adigebant, non leuiter peccare ostendit. Quia enim falso praetexunt diuinam auto ritatem, horribiliter illudunt Deo. Ac loquitur Pe trus pariter de ceremonijs, & de politicis legibus, sicut disputatio integra testatur, ubi allegant testimonium Spiritus sancti, quod Gentes prorsus alienas à politia Moisi Deus uocauit, & tandem diserte iubent nihil imponi Gentibus, praeter ea quae in illo decreto continentur: & allegant Apostoli scripturam Gentes saluas fore. Proprie autem nuncupantur gentes, quae non habent politiam Moisi: Quare non necesse fuit Gentibus legem Moisi imponi Addo & aliud testimonium: Ad Ebraeos scriptum est, Legem Moisi institutam esse usque ad tempus aduentus Christi: Ergo politia illa post id tempus non est ne cessaria. Discernit & Christus suum regnum à corporali, cum ait: Regnum meum non est de hoc mundo. Imo ut milites Christum spinis coronant & configunt, & in purpura traducunt, Sic illi Christum per contumeliam coronant, qui falso praetextu aua toritatis ipsius, dilacerant & euertunt politias, & nouam constituere conantur. Qui eo etiam peccant quod obscurant & obruunt spiritualia beneficia & fidei exercitia, cum hominibus offundunt hanc speciem, quod Christus nihil nisi illa ciuilia officia Moi si requirat. Ne tenebrae prorsus delent Euangilium. Postremo mandat Euangelium, ut Magistratibus abnicis obtemperemus: Quare necesse est legibus torum obedire: Nam lex est uox ipsa Magistratus. Nec aliud est obedire Magistratui, nisi eius legibus & decretis obtemperare.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 231","label":"231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/231"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 233","label":"233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/233"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}