{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 240","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/240.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Recte inquit Cicero: Vbi discessum est à iure, omnia sunt incerta. Multo maior esset incertitudo, si prorsus nullum extaret ius scriptum. Natura au tem ita fert, ut incertitudo illa ac Tyrannides rursus praeberent occasionem noui iuris scribendi: quod si fieret, scriberentur agrestia & inerudita, ut nunc fit in aliquibus locis, & dißimilia in singulis oppidis. Nunc non modo aequitas nostri iuris prodest ad tranquillitatem, sed illud etiam conducit, quod mul tae gentes iuris similitudine consociantur. Quare hoc ius, quod à sapientißimis uiris in Repub. praestantißima scriptum est, quod magno consilio summorum uirorum restitutum est, quod est aequißimum maxime consentaneum rationi, quod munit nos aduersus Tyrannidem, quod prodest ad bonos mores, retineamus, & omnistudio propugnemus. Tanta est enim aequitas, ut etiamsi in forum & curiam non esset receptum, tamen in scholis legi oporteret, ad discendam naturam iusticiae & aequitatis. Nusquam enim extat perfectior & illustrior imago iusticiae, quàm in his legibus. Quare etiam à Deo optare debemus, ut hanc doctrinam ad Reipublicae tranquillitatem conseruet. Dixi.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 239","label":"239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/239"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 241","label":"ORATIO IN PROMOTIONE CV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/241"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}