{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 248","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 248","ref":"248","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/248","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/248.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":131,"text":"Decano collegij nostri, do mino Doctore Hieronymo, praeceptore nostro sum ma obseruantia, fideque colendo, mandatae sunt, aequum est, uos quoque propter autoritatem Collegij, mebona cum uenia audire, etiamsi non possum pro dignitate hanc nostram doctrinam ornare. Suetonius scribit Caligulam, qui uerius fuit immanis quaedam belua quam imperator, si uixisset, aboliturum fuisse omnia scripta Iureconsultorum. Sunt autem non pauci hoc tempore, qui similiter ode runt ius scriptum, sed praecipue tamen Iureconsultorum doctrinam, ac mallent res iudicari arbitrijs potentum, non scripto iure, quemadmodum hodie dicuntur Scythae, aut aliae barbarae nationes regere suas ciuitates, & iudicia exercere sine scripto iure. Horum errorem breuiter refutabo. Quae sunt autem causae quare potentes oderunt ius scriptum? Prior est, quia nolunt legum uinculis coerceri, nolunt suas cupiditates frenari autoritate certi iuris, sed expetunt Tyrannicam licentiam, & faciendi & decernendi quicquid libet.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 247","label":"ORATIO PVBLICE HABITA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/247"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 249","label":"ORATIO PVBLICE HABITA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/249"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}