{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 265","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/265.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":141,"text":"ORATIO DE DIGNITATE Legum. M. D. XLIII. Sitatum est hoc loco, & in his spectaculis aliquid de legum dignitate dicere, ad quarum reuerentiam cer te excitari homines maximè prodest. Etsi autem & ego de eodem argumento dicere cupio, tamen quo saepius de imperijs, de uitae gubernatione, de legibus & iudicijs, quae sunt nerui gubernationis, tranquillitatis, & disciplinae, cogito, to mihi difficilius est eligere ex tanta mole rerum quod dicam. Primum enim quàm difficile est respondere Cyclopum & Centaurorum opinioni, qui intanta confusione rerum humanarum, hoc totum quod uocamus legem, & politicam sapientiam, diunt inane nomen esse, ui & armis rapi imperia, & regi arbitrijs potentum tantisper dum tenentur. Nam ut uetera exempla omittam, quid Turcica barbaries ullas leges curat? Progreditur quo potest & uioppreßis imperat quae libet. Ante centum annos Constantinopolis florentiß. schola fuit nostrarum legum: Nunc procul pulsa hac doctrina, omnia unius Tyranni nutu, aut barbari alicuius ducis reguntur.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 264","label":"ORATIO PVBLICE HABITA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/264"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 266","label":"ORATIO DE DIGNITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/266"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}