{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 286","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 286","ref":"286","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/286","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/286.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Vt enim inter pulcherrimas segetes, triticum & siliginem, zizania & lolium sibi esse uolunt locum, ita & perditi quidam homines in honoratis uirorum ordinibus quoquo modo esse uolunt, qui digni sunt, ut in coruos deportentur, non quibus cum boni uiri litigent. Vos quibus melior mens, & honestior animus est, qui dignitate, splendore, & maiestate naturalium rerum mouetur, amplectemini Medicinam, qua nihil melius, neque pulchrius, neque maius rebus huma nis diuinitus contigit: quae & rei amplificandae com pendiaria uia est, & tantum oblectationis subministrat, quantum humanus animus capere potest. Non enim hic, ut in pictura, inanes umbrae, & uanae corporum imagines nos oblectant, sed res solidae, & ui uum naturae opus, & incredibile, & uarium eius decus, cum summa uoluptate spectatur: tum facit, ut his bonis floreamus, quibus ut abundare foelicissimum, ita & carere miserrimum est. Quare qui beati, quàm miseri esse malunt, hi putent sibi Medicinam omnibus modis amplexandam. Dixi. ALIA ORATIO, I. AVdem Medicinae continens. E ipsa comperio uerißimum esse, quod scripsit quidam Poëta: Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne est.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 285","label":"ORATIO IN LAVDEM ARTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/285"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 287","label":"ORATIO IN LAVDEM ARTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/287"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}