{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 295","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 295","ref":"295","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/295","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/295.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Est enim hoc in primis homine dignum, hominum saluti quantum poßis opitulari, atque prospicere: Sumus enim profecto nati homines hominum causa, ut quam quisque utilitatem ad uitam praestare posset, eam citra inuidiam in publicum conferret. Et cum nihil sit melius, aut honestius, aut splendidius quam uitam ser uare ac tueri praeclare faciunt, qui artis huius fructus alijs impartire student, atque eam ob causam mihi Homerus dixisse uidetur: Medicum uirum multis alijs praestare. Nam cum arbitraretur, homini dignißimum esse bene mereri de alijs, tamen illum exi mie mereri sentiebat, ac praeferendum esse reliquis mortalibus, qui uitam seruare soleret, aut certe in re tanta operam sumeret. Est enim in magnis saepe etiam uoluisse, laudabile. Neque ulli arti omnium seculorum memoria ampliora praemia fuere: Qui gentium consensus fidem facere poterat, hanc artem & maxime salutarem hominibus, et honestißimam semper esse iudicatam. Nam & Romani cum Graecis tota Italia interdixe runt, diserte Medicos exceperunt, & in Italia retinendos esse publicae salutis causa duxerunt: Qua in re summum honorem arti habitum esse cernitis. Quare uos adhortor, optimi Adolescentes, primum ut ametis & religiose colatis Medicina, et quia ualetudini uestrae prospicere solet, & quia diuinis lau dibus in sacris literis ornata est, nobisque commenda ta: Deinde ut quantum quisque potest in ea operae ponat.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 294","label":"ORATIO IN LAVDEM ARTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/294"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 296","label":"ORATIO IN LAVDEM ARTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/296"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}