{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 297","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 297","ref":"297","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/297","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/297.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"CONTRA EMPIRICOS Medicos. M. D. XXXI. P. M. Ifficile est de Medicina reperire orationem, quae tedium effugiat, cum toties de ea, hoc in loco copiose & luculenter dictum sit. Et alioqui utilitates huius artis ita sunt in conspectu omnibus, utiure censendus sit ingratißimus, siquis non memi nit: Magni autem negocij est praestare in re nota, & peruulgata, ne fastidiatur oratio. Ego igitur hoc tempore omissa laudatione nostrae artis, seriam quandam querelam huc afferre decreui, uel ut auditores commonefacerem, ut hanc artem maiore re ligione tractarent, uel certe, ut dolori meo morem grerem: quem, quo diutius in arte uersor, & digmitatem, magnitudinemque eius propius aspicio, quotidie maiorem concipio, cum cogito eam ab illiteratis impostoribus, magna cum pernicie hominum exerceri, qui contaminant & corrumpunt artem. Et quoniam ex horum moribus & factis, multi de tota profeßione existimant, uerae doctrinae fides in si praediscrimen uenit. Vt autem Apelles pictor, cipuam aliquam suarum tabularum collocatam illustri loco, deformari ac aspergi luto uideret, maximo dolore afficeretur, propter artis contumeliam: ita me quoque miseratio quaedam subit, intuentem quàm indigne tractent Medicinam histriones quidam, qui se uenditant pro medicis, cum artem nunquam didicerint. Neque usquam opinor hanc iniuriam artis iustius deplorare queam, quàm apud uos qui cum dignitatem, atque uim maximarum disciplinarum intelligatis, iure me stomachari iudicabitis. Et fortasse de suis artibus cogitantes singuli, dolebunt in commune uicem omnium studiorum, cum reputabunt nulli profeßioni deesse hoc genus histrionum.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 296","label":"ORATIO IN LAVDEM ARTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/296"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 298","label":"CONTRA EMPIRICOS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/298"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}