{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 302","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 302","ref":"302","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/302","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/302.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Vi dete autem istos indoctos, collectanea habent remediorum, ab obstetricibus, à tonsoribus, à magis, à lu daeis transcripta, ex his eligunt initio aliquid, quod illecebras quasdam habet: Nolunt enim statim in ipso aditu offendere animos aegrotantium. Hoc si parum profecit, statim aliud experiuntur, & fit sae penumero, ut ipsa remediorum dißimilitudo, nouum morbum gignat. Haec saepe accidere uidi, quare nihil est, quod isti suam nobis experientiam praedicent. Ars gubernat & imitatur experientiam non indoctorum, sed praestantißimorum. Isti uero sine praeceptore, sine magistris, suis exemplis discunt. Si Dux in bello eligendus sit, nemo opinor eliget Thrasonem, qui nullum unquam uiderit Imperatorem, quem imitaretur, sed suis exemplis promittit se uelle cognoscere omnia officia Imperatoris. Ita Medicus adhibendus est, non qui noua experimenta sine ratione quaerit, & qui suis exemplis primum medendi uiam colligit. Sed qui ueterum doctrinam & experientiam imitatur. Foelicem aiunt, quem faciunt aliena pericula cautum: quare non est consultum omißis ueterum exemplis, noua remedia, nouam uiam medendi experiri. Ac ne quis putet me experientiam aspernari: Ego uero illam quàm maxime necessariam esse scio, sed uicißim nolo artem contemni.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 301","label":"CONTRA EMPIRICOS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/301"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 303","label":"CONTRA EMPIRICOS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/303"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}