{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 332","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 332","ref":"332","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/332","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/332.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":141,"text":"Primum enim omnino ilias malorum est, ineru dita Theologia. Est enim confusanea doctrina, in qua magnae res non explicantur diserte, miscentur ea, quae oportebat seiungi, rursus illa, quae natura coniungi postulat, distrahuntur: Saepe pugnantia dicuntur, uicina arripiuntur pro ueris ac proprijs. Postremo tota doctrina monstrosa est, & similis illi picturae apud Horatium: Humano capiti ceruicem pictor equinam Iungere si uelit, & uarias inducere plumas. Nihil in ea cohaeret, non initia, non progressiones, non exitus cerni possunt. Talis doctrina non potest non gignere infinitos errores, infinitam dissipationem, quia in tanta confusione, alius aliud intelligit, & dum suum quisque somnium defendit, existunt certamina, & dissensiones: Interim conscientiae relinquuntur ambigentes. Et quia nullae Erynnes uehementius cruciant animum, quàm haec dubitatio de religione, tandem odio quodam abijcitur uniuersa religio, & fiunt mentes prophanae, & Epicureae. Cum igitur tantum habeat mali inerudita Theologia, facile iudicari potest, Ecclesiae opus esse multis magnis artibus.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 331","label":"DE PHILOSOPHIA ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/331"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 333","label":"DE PHILOSOPHIA ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/333"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}