{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 337","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 337","ref":"337","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/337","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/337.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Fugienda est & Academia, quae non seruat methodum, & sumit sibi licentiam immoderatam omnia euertendi: quod qui facere student, hos necesse est multa Sophistice colligere: Quanquam is qui ducem Aristotelem praecipue sequitur, & unam quandam simplicem ac mini me Sophisticam doctrinam expetit, interdum & ab alijs autoribus sumere aliquid potest. Vt enim Musae cum cantu certassent cum Sirenibus, easque uicissent, ex pennis earum coronas sibi fecerunt, ita & in sectis, & si una maxime probanda est, tamen interdum ex alijs aliquid ueri decerpamus, quo nostr sententia ornetur. Sed de genere Philosophiae & secturum discrimine, aliàs dicendum erit. Mihi ad mores etiam con ducere uidetur, eligere sectam, quae studium habeat non rixandi, sed inquirendae ueritatis, deinde quae amet moderatas opiniones, non captet plausus indoctorum, praestigijs disputationum & absurdis sen tentijs. Harum rerum consuetudo peßima est, et qui eam ad sacras literas afferunt, ibi uero ingentes pro cellas cient. Ad haec simplex Philosophia, de qua dico, primum hoc studium habet, ne quid affirmet sine demonstratione, ita facile effugiet absurdas opiniones, quia hae non habent demonstrationes, sed tantum praestigijs Sophisticis defendentur.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 336","label":"DE PHILOSOPHIA ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/336"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 338","label":"DE PHILOSOPHIA ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/338"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}