{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 338","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 338","ref":"338","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/338","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/338.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Postremo in uniuersum propter hanc causam etiam conducit Ecclesiae eruditio, quia indocti sunt & audaciores & negligentiores. Doctrina frenum inijcit, & ad diligentiam assuefacit. Multa enim eruditis in mentem ueniunt, quae sunt uicina illi causae, de quaq pronunciandum: uident quàm facile sit labi ac decipi, & in alijs artibus assuefacti sunt ad quaerendos fontes negociorum, ad explicanda illa quae uidentur obstare. Et abeunt studia in mores, quare haec ipsa diligentia, quae in inquisitione ponitur, gignit mode stiam. Porro audacia cum negligentia coniuncta, quantum afferat periculi, omnium aetatum exempla in om nibus ciuitatibus, & in ipsa Ecclesia ostendunt, quae ab indoctis temere ruentibus, & antea saepe dilacerata est, & hoc tempore crudeliter dilaceratur. Itaque uos, optimi auditores, primum adhortor, ut cogitetis studia uestra uere ad Remp. & Ecclesiam pertinere: Nam doctrinae puritas & concordia, salutem & concordiam hominum, ac praecipue Eccle siae conseruat. Deinde uos propter gloriam Dei, quam anteferre omnibus rebus debemus, deinde propter Ecclesiae salutem, quae nobis debet esse charißima, obtestor, ut has optimas disciplinas, quas Philosophia continet, conseruandas esse statuatis, & in eas maiore studio incumbatis, ut solidam doctrinam uobis, & PHILOSOPHIAE. 339 bis, & utilem humano generi comparetis. Epaminondas interrogatus, quid ei in uita iucundissimum accidisset. respondit, Inde se maximam uoluptatem coepisse, quod uiuis parentibus liberasset seruitute patriam, uictis ingenti praelio Lacedaemonijs.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 337","label":"DE PHILOSOPHIA ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/337"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 339","label":"DE PHILOSOPHIA ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/339"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}