{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 34","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/34.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Etenim si in alijs, leuioribus artibus doctrina sine usu, atque experientia non satis certa, ac firma est, quanto magis id accidit in hoc genere doctrinae, quod sine maximis certaminibus nullo modo potest intelligi. Quemadmodum & Paulus fatetur se nondum assecutum esse, sed summa animi contentione eniti ut assequatur, sed tamen uidere se scopum, quo cursus dirigendus est. Porro hi gradus in scholis bene institutis, non solum hoc boni habent, quod explorant eos qui uocantur ad docendum Euangelium, sed etiam quod hoc testimonium tantum illis tribui debeat, qui annis aliquot audiuerunt alios peritiores, qui uiderunt quid alij de magnis ac dubijs rebus iudicauerint. Nam quod citant ex Ioanne, unctio docet, profecto illa unctio non contingit sine doctrina, & sine maximis certaminibus. Est enim unctio, cum in dubijs atque asperis rebus, uelut oleo recreat, & reficit imbutas mentes diuinus spiritus. Si quis putat subito sine doctrina & usu Theologum unctione effici, sicut aiunt Hesiodum cum pastor esset accepto calamo, à Musis Poëtam factum esse, longe fal litur, nec quid sit unctio perspicit, quae primum sine uerbi cognitione nulla esse potest. Deinde etiamsi degustatum est uerbum, unctio non subito detergit ani mis omnes maculas. Plato inquit, Satis beatum sibi uideri, cui tandem in senectute contigerit, ut sapientum uerasque opiniones assequatur. Id ille uir summus, ac sapientißimus de ijs rebus, quas ratio deprehendere, & peruestigare potest, dixit.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 33","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/33"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 35","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/35"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}