{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 343","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 343","ref":"343","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/343","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/343.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Ideo de Mathematis et saepe aliàs, & nuper dixi. Fortaßis autem ut milites, non tam uerbis, quàm sua natura, suo dolore, & causae magnitudine accenduntur, Sicut apud Salustium dicitur, Verba uirtutem non addere. Ita hae nostrae conciun culae ad incitandos animos, non ita multum momenti adferunt. Sed tamen bonis ingenijs prodesse eos arbi tror, ad iudicandum de artibus, ostendunt fines, docent quo quasi manus dirigenda sit in discendo, quae materiae maxime eligendae sint. Hae ipsae admonitiones tamen ad excitandum studium etiam conducunt. Nec opinor morem Ducum prorsus inutilem esse, quinon solum oratione. sed etiam tuba milites exuscitant. Ha betis in hac Academia Dei beneficio, eruditißimos Lectores, qui Physicen explicant, qui et rerum boni tate inuitare generosa ingenia, & sua oratione com mouere studia solent: Horum & iudicijs et autoritate accendi non distortas naturas non dubito. Cum autem iam de totius Collegij sententia habenda sit oratio, de eo dem argumento dicendum esse duxi, ut omnium sententias de hoc ipso doctrinae genere congruere intelligatis. Notus est Virgilij uersus, in quo dicitur: Foelix qui potuit rerum cognoscere causas. Etsi autem humana natura imbecilla est, nec uitare omnes seu mor bi, seu fatales casus prudentia aut diligentia possunt, tamen non existimemus frustra tot artibus uitam instructam esse, quae quidem diuinitus humano generi monstratae sunt. Interdum ars nautica uincitur tempestatibus: Nec tamen ideo frustra ostensa est ars fabricandi naues, ac remigandi. Interdum segetes uel aestu intempestiuo intereunt, uel imbribus strangulantur: Nec tamen ideo agricultura deserenda est. Eodem modo de caeteris artibus omnibus dici potest. Saepe opitulatur uitae Medicina, ac depellit pestiferos morbos, tametsi interdum docta plus ualet arte malum. Est autem inchoatio Medicinae haec, doctrina Physica, quae adolescentibus propter multas utilitates tradi solet, & de qua iam dicturus sum. Doctrina Medicorum amplißimam eruditionem & salutarem uitae humanae complectitur. Sed non om nes exercere eandem artem possunt, ut Aristoteles dixit, Ex Agricola & Medico constat ciuitas. Pluri bus artibus Reip. opus est. Traduntur ergo haec ini tia Physices, non solum cognitionis, seu oblectationis causa, sed ut seruiant multis uitae partibus. Etiamsi non omnes exercent medendi artem, tamen omnibus, non barbarico more uiuentibus, opus est quadam com muni doctrina, de corporum seminibus, quae uocamus Elementa, de temperamentis, de membrorum & or ganorum in homine functionibus & natura, de cau sis morborum, addam amplius, de motibus coeli, & uarijs effectibus, qui motus comitantur. Haec memini fuisse doctrinam etiam matrumfamilias, quia ad ualetudinem tuendam, & ad educationem necessaria est. Domestica quadam scientia tuendae ualetudinis, & regendi uictus omnibus opus est.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 342","label":"DE PHILOSOPHIA ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/342"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 344","label":"DE PHILOSOPHIA ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/344"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}