{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 36","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/36.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Cum haec hona insint in promotione, praesertim in hac schola, nemo sanus, ut spero, consilium nostrum in his promouendis reprehendet. Et intelligunt illi ipsi, quibus hic honos decernitur, hunc esse aditum non ad opes, ad gloriam, ad uoluptates, sed ad maximas aerumnas, ad miserrimas curas, ad pericula omnis generis. Nunquam enim ullo tempore aut plus in Ecclesia periculi fuit, aut maiori in odio fuerunt Euan gelij doctores, quàm modo. Itaque perhorresco toto corpore, cum intuens in hanc scenam, animo perspi cio, quàm habeat haec fabula dißimiles reliquos actus, huius, ut ita dicam, prooemij. Sed cum sciant Deum praecipue requirere hunc cultum docendi Euan gelij, neque aliud deo gratius sacrificium praestari posse, postquam autoritate superiorum ad hoc munus delecti sint, pro sua erga Deum pietate, susceptum onus constanter praestare decreuerunt, intuentes in exempla Christi, Prophetarum, & apostolorum, qui nullis odijs, nulla saeuitia à docendo Euan gelio deterriti sunt. Oremus igitur Christum ut gubernet eorum mentes, ac studia, eosque iuuet ut feliciter conseruare, illustrare, propagare Euangelium poßint. Illud etiam meminerimus nostri officij esse, ut pro uirili leniamus has aerumnas nostra gratitudine, quia maximis eorum beneficijs fruimur. Qua quidem in re praecipue laudanda est Illustriß.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 35","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/35"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 37","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/37"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}