{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 375","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 375","ref":"375","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/375","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/375.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":138,"text":"Ideo non satis est nosse numeros naturae beneficio, sed ars addenda est, sine qua nullae difficiles rationes explicari certo possunt. Quare Socrates apud Platonem in legibus etiam hanc tulit, ut ciues cogantur discere Arithmeticam. Sed quid attinet de re nota prolixius dicere? Nemo enim non uidet in omni uita maximum usum esse Arithmetices, nisi sit stolidior Thracensibus illis, qui non norunt numerare amplius quatuor. Atque hae uulgares utilitates inuitare pariter omnes adolescentes ad hanc artem discendam & exercendam debebant: Multi enim incidere casus possunt, ubi sin gulis magno usui Arithmetica esse potest. Proinde & Romanis magnae curae fuit, ut liberi eorum cum primis literis etiam Arithmeticen perciperent. Me ministis enim uersus Horatij: Romani pueri longis rationibus assem Discunt in partes centum diducere, dicat Filius Albini. si de quincunce remota est Vncia, quid superat? Multiplex etiam Geometriae utilitas est, non solum","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 374","label":"ORATIO DE DIGNITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/374"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 375-2","label":"ORATIO DE DIGNITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/375-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/375-2"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}