{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 38","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/38.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Quia enim plurimum refert in ecclesia, qui ad mi nisterium docendi Euangelij accessuri sunt, doctrinam & mores probe cognitos esse, & Paulus uetat quenquam nisi ante exploratum ad docendum admitti, ac iubet requirendos esse homines fideles, & idoneos ad docen dum, quibus commendetur ministerium: nos quoque opor tet religiose operam dare, & ne inexploratos ad docendum irrumpere sinamus, eos quorum industria ac studium pietatis nobis probatur uestro testimonio ecclesijs commendemus. Cum enim haec sit publica quaedam uo catio, necesse est & publicum testimonium ad eam accedere, sed quonta existimo nostrum consilium à nemine sa no reprehendi, non iudicaui de eo pluribus dicendum esse. Cum autem mihi datum sit negotium de more publico hoc loco dicendi, etsi non ignoro me & elocutione, et alijs facultatibus multis modis imparem esse huic prouintiae, & nihil afferre posse, quod uel nouitate & gratia argumenti, uel commendatione orationis placere poßit, tamen quia propter publicam autoritatem quam mihi detrectare non fuit integrum, aliquid dicendum est.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 37","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/37"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 39","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/39"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}