{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 380","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 380","ref":"380","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/380","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/380.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Nam ut reliquas partes omittam, si Sol ideo conditus est, ut annum conficiat & gubernet, necessaria est obser uatio cursus Solis: Nam sine obseruatione motus, nulla sunt temporum atque annorum discrimina. Qua re non obscurum est, & approbari à Deo, & praecipi obseruationem coelestium motuum. Nec putemus esse leues causas, quare nos ad hanc doctrinam hortetur etiam diuina autoritas. Nam praeterquam quod utilitates magnas affert, ad communem uitam, etiam monet nos hic pulcherrimus ordo motuum, hanc naturam non extitisse casu, sed ab aeterna men te ortam esse & gubernari. Proinde ualde confirmat in animis honestas opiniones de Deo, & de pro uidentia. Itaque ex Philosophis soli Epicurei fuerunt ἄθεοι, quia haec illustria de Deo testimonia, uidelicet, certißimas motuum leges, & mirabilem harmo niam aspicere noluerunt. Decet igitur bona ingenia hanc honestißimam doctrinam amare, & quantum fieri potest, aliquid operae in tantarum rerum in quisitionem collocare. Ac facile multa percipient ni, qui mediocriter in Arithmetica exercitati sunt. Redeo igitur ad Arithmeticen, quoniam de ea praecipue dicere coeperam. Postquam autem utilitates commemoraui, quae quidem minime sunt obscurae, breuiter aliquid adijciendum putaui de facilitate. Scio deterreri adolescentes ab his artibus opinione difficultatis.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 379","label":"ORATIO DE DIGNITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/379"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 381","label":"ORATIO DE DIGNITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/381"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}