{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 392","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 392","ref":"392","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/392","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/392.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"NECESSARIAS ESSE AD OMNE studiorum genus Artes dicendi, Phil. Mel. Declamatio. SIMONI GRYNEO SVO PHILIPpus Mel. S. D. Su comperimus, eam esse optimarum rerum conditionem, ut uulgo ferè fa stidiantur. Nam cum literis nihil neque melius, neque pulchrius habeant humana, tamen uix paucos, diuino haud dubie beneficio nuper restitutae, admiratione sui coepere. Etenim quod Pindarus optimam rerum aquam & pulcherrimam posseßionem aurum esse cecinit, nae ille, nisi multitudinis attribus inseruisset, rebus omnibus literas antetulisset. Neque enim quidquam est, cuius uel usus latius pateat, uel dignitas harum amplitudinem superet. At ea est uulgi amentia, ut non aliud perinde contemnat, atque elegantiorum literaturam: eamque cum uiderem hoc potißimum tem pore nostris sordere, breui declamatione laudaui. Institueram equidem pro eo ac res merebatur ἐπιδειξιν copiosiorem. Sed cum immorari non liceret, mali qualicunque oratione reuocare in uiam studiosos, quàm causam literarum, ut Graece dicam, de laγραφον γρὰφειν. Planeque accidit, ut cum amphora, iuxta Poëtam, institui coepisset, currente rota urceus exierit. Verum quidquid hoc est operis, tibi, mi Simon, propter incredibilem amorem tuum erga meliores disciplinas, dedicare uisum est, ut uel tuo exemplo nonnullos ad literarum studium inuitem. Vale. Vitembergae.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 391","label":"ORATIO IACOBI MILICHII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/391"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 394","label":"NECESSARIAS ESSE AD OMNE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/394"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}