{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 40","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/40.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Quare hic non sunt audiendi, qui uociferantur nos publicam Ecclesiae tranquillitatem perturbare, con cordiam labefactare et conuellere, quia discedimus ab ijs qui autoritatem, titulum, & nomen Ecclesiae mul titudinis approbatione & praescriptione longitem poris, sibi arrogant, tamen contra Euangelium, iniu sta dogmata defendunt, et nos quia ipsis non subscribimus, omnibus diris deuouent, in ferro, in flamma & omnis generis crudelitate persequi conantur. Nos uero cum habeamus in scriptura Dei mandatum clare expressum, ne adiungamus nos falsa & impia do centibus, nec aduersariorum clamoribus, neque ullis pro positis periculis moueri debemus, nec probare eorum consilium, etiam si qui benestudio ducuntur, qui sic mirantur, & expetunt publicam concordiam, ut eam posthabeant puritati doctrinae & potius ducant in Ecclesijs tolerari, ac dißimulari palàm impias opiniones & manifestos abusus, quàm periclita ri tranquillitatem publici status. Scite illud ait dictum esse amicus Plato, amicus Socrates, sed magis amica ueritas. Ita nobis existimemus primam curam esse debere, ut ueram doctrinam tueamur. Et cum de concordia Ecclesiae praecipitur, sciamus nos cum ijs, quos scriptura uocat Ecclesiam, hoc est, qui puram doctrinam tenent, & in ea consentiunt, coniungere debere. Cum autem nobis Dei beneficio contigerit, ut apud nos extet uera Euangelij doctrina, repurgata ab omnibus impijs opinionibus, hic intelligamus nobis & concordiam praecipi, & nihil à nobis maiori agendum studio, ac contentione, quàm ut eam inter nos tueamur, & per eam Euangelij beneficium diuinitus datum, quantum in nobis est conseruarestudeamus, ac cogitemus ad doctrinae conseruationem, nullam esse uirtutem Ecclesiae in uniuersum magis necessariam, & salutarem, quàm ueram & synceram concordiam, & animorum coniunctionem inter Doctores.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 39","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/39"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 41","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/41"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}