{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 414","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 414","ref":"414","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/414","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/414.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Porro cum ueteres tan tum operae in exercendo stylo posuerint, cum nec eruditio, nec eloquentia mediocris citra hoc studium parari queat, cum intelligi non poßint, quae aba lijs prudenter scripta sunt, nisi ipsi styliusu ingenia excitemus: Sinite quaeso à uobis impetrari, u stylo nonnunquam uestras uires experiamini. Ren postulo non perinde difficilem, atque salutarem, neque enim aliunde studijs uestris amplior acceßio fit. Ludes autem & uersiculos, & solutam orationem uideo enim putidiuscule dicere, quotquot poëtica non attigerunt, planeque humi repere, nec uerborum pondus, aut ullam figurarum uim tenere. Iam cum asperas confragosasque compositiones multo sit facilimum in uersibus deprehendere, fit, ut qui carmen condunt, de solutae orationis numeris rectius iudicent. Et haud scio an de literis omnibus actum sit, ubi poëtice fastidiri coeperit. Fit enim ut ornatus splendorque uerborum nullo in precio sit, minore ca ra scribatur, oscitantius legantur omnia, rerum inquirendarum studium frigeat. Quare & Romanis temporibus poëticae contemptum incredibilis inscitia rerum omnium, infantiaque secuta est. Et nuper adeo cum nostri homines uersiculos facere coepissent, cum literis melioribus in gratiam rediere. Nec uideo ego conseruari posse, quicquid illud est elegantiae, quod hoc seculo refloruit, nisi exercendo sty Jo carmen iuuentus meditetur. Sensit & M. Cicero facundiam uersibus scribendis ali, eamque ob causam","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 413","label":"NECESSARIAS ESSE AD OMNE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/413"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 415","label":"ELOQVENTIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/415"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}