{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 417","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 417","ref":"417","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/417","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/417.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Quam enim crucem non merentur hi, qui ut praeterea nihil peccent, exemplo suo iuuentutem à literis auocant? Quae nisi discantur, posteritatem sumus habituri nihi lo saniorem superiorib. seculis, cum literarum imperitia res omnes humanas ac diuinas labefactasset. Quin igitur sic cogitamus, olim cum grauißime succenseret Ecclesiae Deus, ereptas esse literas, secuta est & sacrarum inscitia. Nam cum nostris uerbis loqui Deus uoluerit, de sermone diuino inepte iudicauerint imperiti artium dicendi. Porro quae illis tempo ribus caecitas mentes hominum tenebat? Christum quotusquisque norat? Imò chartae iam obsoleuerant, quibus continebantur sacra. Articulos Parrhisij con debant, quos interim mundus, tanquam diuinas leges adorabat: pium nihil erat, nisi quod illi somniassent. Et belli homines, cum literas nullas tenerent, unde sa pere discerent, fatuam illam sophisticen pepererunt, coeperuntque rixari de commenticijs uerborum com positionibus, ne non rhetoricarentur, quid intersit inter haec, Papam uidi, & uidi Papam. Extatque hodie articulus Parrhisiensis, Ego currit, male latine dici, haereticum esse, quisquis dissenserit. Satin uia dentur uitae contumeliam literae neglectae? Quis enim credat cerebrum fuisse talium nugarum autoribus Haec uero calamitas magna ex parte literarum inscitiae imputanda est, non enim patebant sacra, tanquam interclusa uirgultis ac frondibus, unde mentis recte erudiendae ratio peteretur, negligebantur & diserti scriptores, qui monerent humana. Quanto tolerabilius fuerat pestilitate aut annonae caritate plecti Ecclesiam, quam tanta amentia? Planeque mihi persuadeo, certum esse diuinae irae exemplum, si quan do mundo literae eripiuntur. Nam reliquis poenis pij quoque non raro mulctantur. At literarum inscitiam publica comitatur impietas.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 416","label":"ELOQVENTIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/416"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 418","label":"ELOQVENTIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/418"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}