{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 419","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 419","ref":"419","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/419","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/419.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Sic enim Christus ipse inquit, à spiritu se δόξάσθηναι. Verum praeter prophetiam, uis uerborum cognoscenda est, in quibus tanquam in sa crario quodam, diuina mysteria recondita sunt. Quid enim si non intellecta uerba magico more pronuncies? nonne surdo fabulam? At de sermone iudicare nemo recte poterit, nisi qui recte dicendi rationem perdidicerit. Quid enim magis procliue est, quàm uerbo aliquo aut schemate falli? Nuper quidam ex Magistris nostris, cum enarraret ea quae de Melchis sedec in Genesi prodita sunt: Rex Salem panem ac uinum obtulit: non animaduertens, Salem loci nomen esse, multa de condimenti ui ac natura disseruit: Imposuit enim bono uiro uocum affinitas. Nam osci tantius omnia legunt, qui ingenium dicendi artibus non exercuere. Deceperunt & eruditos figurae, adeo nulla exercitatio dicendi ac scribendisatis cautos fa cit. Interrogabat me pridem doctus quispiam homo, ecquid sibi uellet Paulus cum inquit in Epistola ad Timotheum: Saluatur mulier per filiorum generationem, si in fide permanserint (nam Graeci plurali numero uerbum extulere) Ego cum non haberem quod apte responderi uideretur, commentarios consulo. Ecce uobis Chrysostomum quàm bel le nugatur cum uerbum μείνωσ: ad sobolem refert. Quod quàm non conueniat sententiae Paulinae, faci le est iudicare. Nec uidet senex ille Synthesin esse Grammaticam, cum uniuersum sexum plurali uerbo complectitur.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 418","label":"ELOQVENTIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/418"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 420","label":"ELOQVENTIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/420","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/420"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}