{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 424","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 424","ref":"424","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/424","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/424.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Inuida me spacijs natura coercuit arctis, Ingenij uires exiguasque dedit. Quare mihi ueniam dari peto, quod suscepto grauißimo argumento, tam tenuem Oratiunculam sine motibus, sine splendore aliquo composui. Nam si qua est in aeditione culpa, amicorum est, quibus tamen eo minus repugnaui, quia arbitror omnes in hoc genere exhortationes prodesse iuuenibus, presertim hoc tempore, cum languescant haec studia, non solum fatalibus causis, sed etiam hominum igna uia. Et ut Homerus inquit, ὑπερ μοῖραν. Quare omnes boni uiri, maximeque illi, qui tenent Respub. & quistudijs iuuentutis praestant, excitare debent adolescentiam ad has artes colendas atque amandas, quibus carere Respub. nullo modo potest. Quales tenebrae in religione, qualis barbaries in iudicijs & negocijs ciuilibus futura est, amisso literarum elegantiorum & eloquentiae lumine? Facile igitur patior extare hanc meam qualemcunque exhortationem. Cum GEORGII SABINI 429 Cum autem usitato more patronum aliquem huic scripto quaererem, multae concurrebant iustae causae, ut tui nominis auspicio aederem, quem scio maxime & studijs, & laudibus eloquentiae fauere. Etsi enim abundas ingenij & fortunae ornamentis, tamen his ingens decus addit eloquentia tua, & caetera illustriora efficit.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 423","label":"DE VTILITATE STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/423"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 425","label":"DE VTILITATE STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/425"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}