{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 429","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 429","ref":"429","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/429","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/429.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Porro de hac excellenti ui, & perfecta eloquentia, non sum dicturus, sed de his nostris studijs, hoc est, de diligentia recte dicendi, seu componendae La tinae orationis, quae tamen pars aliqua est eloquentiae, & uelut inchoatio. Haec quantum sit ornamentum, quàm multiplices utilitates afferat, exponam. Primum enim commemorabo, quid conducat studium recte dicendi ad caeteras artes, uel intelligendas, uel tractandas. Magna est dignitas scientiae iuris, magnus usus. Cum autem leges sint eruditißime scriptae, & multa in eis compareant uestigia ueteris Reipub. non dubium est, quin multum lucis eis accedat, recte intellecto genere sermonis, & cognitis historijs. Iudicium autem de genere sermonis, confirmat haec exercitatio dicendi. Sed non tantum in foro, in iudicijs inter illiteratos uersabitur is, qui luris scientiam profitetur, uerum adhibebitur ad maiora negocia, ac uere oratoria, ubi magnae, & difficiles caussae Latinam orationem flagitabunt: Hoc loco quis non uidet, quantum decus sit homini docto, posse diserte, perspicue, non sordide, res magnas explicare.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 428","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/428"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 430","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/430"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}