{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 432","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 432","ref":"432","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/432","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/432.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Porro si quis hoc studium eo minus curat, quia putat tantum prodesse ad genus sermonis, is longe errat. Etsi enim non est exigua utilitas, instructum esse copia sermonis, tamen exercitatio dicendi etiam de multis rebus format iudicia, & certe animos al diligentiam assuefacit. Legendi sunt de optimis rebus sapientißimi scriptores, qui non intelliguntur, nisi consilia ac uoluntates eorum ita consideremus, quasi unà cum illis uiuentes, ijsdem intersimus deliberationibus ac negocijs, in quibus ipsi uersabantur. Tota Respub. uetus animo intuenda, & ad praesen tem formam conferenda est. Hae cogitationes aliquid ad prudentiam conducunt, ac de multis magnis rebus nos admonent, de moribus, de iure, de actionum ac iudiciorum uarietate, de natura rerum. Demosthenes dicitur octies descripsisse Thucydiden, ut sibi authorem eloquentem quàm familiarissimum faceret. Nec uero aucupatus est praecipus verba aut genus sermonis. Nam Thucydidis oratio admodum dißimilis est forensi. Sed uarias Reipub. mutationes ac momenta considerabat in historia, excerpebat Principum consilia, quorum cognitio ipsi quoque in publicis deliberationibus, proderat.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 431","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/431"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 433","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/433"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}