{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 437","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 437","ref":"437","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/437","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/437.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Vide autem quàm uenuste pingat in Pontifice balsamum, in barbam & in totam pallam defluens. Cur hac utitur pictura? non solum quia illud Pontificium balsamum erat praestantißimum, sed etiam ut significet in Repub. praeci puum concordiae autorem esse debere Pontificem. Huius munus est, efficere actueri doctrinae consensum. Sed nolo esse prolixior in re manifesta, nam Theologis opus esse hac cultura, & his literis, quae rationem dicendi tradunt, minime obscurum est. Nescio quae res magis inflammare generosas mentes possit, quam publicautilitas, seu neceßitas potius. Ostendi autem Reipub. magnopere opus esse, praesertim hoc tem pore, eloquentiae studio: quod si cogitabunt adolescentes praediti bonis & rectis ingenijs, accendet eos, ut spero, ad hoc studium Reipub. amor. Haec causa in bonis praecipue ualere debet. Dicerem de praemijs etiam, nam his quoque mouentur homines, sed in uita saepe accidit, ut maiora sint praemia malis artibus. Menandri uersiculi citantur, quos hoc modo, ut potui, Latinos feci: Haec uita gaudet improbis potißimum, Sed assentator omnium primas tenet, Viuitque longe iucundissime omnium. Deinae sycophantae proximus est honos, Audire enim calumnias dulce admodum. At tertius conceditur locus inuido, Artes nocendi qui scit astutißime. Fruantur ergo maioribus commodis assentatore,","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 436","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/436","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/436"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 438","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/438"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}