{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 440","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 440","ref":"440","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/440","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/440.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"Quare inuitent adolescentes, magnitudo publicae utilitatis, dignitas eloquentiae, denique etiam caetera praemia, ut se dedant his literis atque artibus, quae ad eloquentiam conducunt, seque in hoc genere exerceant, & ad res maximas praeparent, praesertim cum hic labor homini ingenioso uoluptates etiam dulcißimas pariat. Primum enim lectio grauißimo rum autorum de maximis in Repub. motibus iucun dissima est quaerentibus exempla uirtutis, & honesta consilia uitae priuatae aut publicae. Deinde delectut & ipsa orationis harmonia, ceu Musica quaedam: nulla est enim cantilena dulcior, quam oratio de rebus bonis concinna & bene composita. Postre mo ut canenti, sic scribenti, haec ipsa exercitatio uoluptati est. Iuuat enim inuenire & quasi gignere honesta argumenta, eaque distribuere, disponere, ornare, cum alijs conferre, & inquirere meliora. Haec naturaliter delectant sana ingenia, & quaedam ad uirtutem uia est, assuefacere animum ad has honestas uoluptates intelligendas & expetendas. Est & illa magna commoditas, quod hae elegantiores literae in omni fortuna usui sunt.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 439","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/439"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 441","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/441","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/441"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}