{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 484","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 484","ref":"484","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/484","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/484","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/484.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Nam ea quae ad hunc gradum infitui solent examina, non solum Grammaticae & Dialecticae exercitia sunt, sed quaedam etiam κατὴ χησις Ecclesiasticae doctrinae. Exiguntur enim rudimenta pietatis ab adolescentibus, & si quae parum commode opiniones de religione forte per peram haeserunt, animis euela luntur, atque aduersus multos noxios errores pectora muniuntur. Quod quàm operae precium sit, his praesertim temporibus, non satis dici potest. In hac enim tanta securitate hominum & incuria ac negli gentia religionis, necesse est hanc teneram aetatem quoque uelut publica contagione infectam, profanam, ac pietatis contemnentem fieri: quae cum sit seminarium Ecclesiae ac Rerumpub. & in hoc ueterno huius seculi tantoque contemptu religionis succrescat, satis adparet, quàm horribiles tenebrae ac uasti tas posteros nostros sit exceptura. Cum alioqui, quemadmodum semina ac plantae in singulos annos degenerare solent, fato quodam vnnia successu tem porum in peius trahente, ita homine quoque singula rum aetatum deteriores nasci, ac semper à superioris seculi ingenio & moribus longe degenerare uideamus.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 483","label":"DE STVD. ADOLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/483"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 485","label":"DE STVD. ADOLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/485","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/485"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}