{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 500","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 500","ref":"500","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/500","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/500","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/500.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Et quum rem pro be meditatam habeam, non erit difficile mihi suis eam coloribus pingere, ac declarare, non esse δ καλεκ τικὰ, quae isti amusi, inscitiae Magistri profitentur. Primum Dialectica, ut dixi, methodus quaedam est omnium quaestionum compendiaria διωκητικίντε καὶ διακρίτικη: qua constat ordo & iudi cium cuiusque rei tractandae, ut in quoque uideamus, quid, quantum, quale, quur, quomodo: Si simplex sit, sin complexum, uerum ne an falsum. Simplicium discrimina, notionesque isti per loca senta situ cogunt, noctemque profundam. Complexorum doctrinae, quas tenebras non offuderunt argutijs? Quales sunt: Genus est species: Nullus & nemo mordent se in sacco. Parisijs & Romae uenditur piper. Arcent fo ro suo quae non assequuntur. Librum κατηγορίων aiunt Dialecticae tabulis non censeri, quum inde om ne artificium inueniendi, ceu è fonte fluat, & κατη γοριαι non sint nisi μεθοδος quaedam simplicium. Et hic argutantur: Num singula genera generaliß. realiter (ut uocant) discrepent, atque de eo nondum inter Scotistas ipsos conuenit, multo minus cum factionis diuersae nominibus.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 499","label":"M. D. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/499"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 501","label":"M. D. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/501"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}