{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 528","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 528","ref":"528","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/528","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/528","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/528.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":130,"text":"Ego pro ingenij mei mediocritate, omißis illis praeconijs superiorum disciplinarum, quas arbitror propter manifestam utilitatem commendatißimas esse omni bus, pauca quaedam dicere institui de hoc genere disciplinarum, quod nos profitemur, & quo prima aetas ad percipiendas maiores artes praeparatur. Quanquam enim & harum utilitates quotidie uobis in scholis decantant praeceptores, tamen hic aliquid de ea re dicendum est, ut publico mori serutamus. Et quia à me publico nomine habetur oratio, tantum ei tribuetis authoritatis, Adolescentes, quam tum existimatis esse in hoc collegio uirorum optimo rum & doctißimorum, praeceptorum uestrorum, qui mihi hanc personam imposuerunt. Nam horum omnium sententia, mea uoce ad uos perfertur: qui cum uobis optime consultum uelint, non desinunt uos hoc in loco adhortari ad haec studia colenda, quae tum uobis priuatim honesta atque utilia, tum Reipub. retinendae necessaria esse iudicant.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 527","label":"DE RESTITVENDIS SCHOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/527","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/527"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 529","label":"DE RESTITVENDIS SCHOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/529"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}