{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 530","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 530","ref":"530","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/530","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/530","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/530.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Et quoniam ex literis omnes artes procreantur, uestigis quaedam in ipsis elementis animaduertere possumus, ut in seminibus, artium dißimilitudinis. Longe antecellunt omnibus uocales, quae per se uitam & spiritum habent, quia perfectum sonum aedunt, non adiutae ab alijs. Reliquae quasi tibiae ab his instatae sonum accipiunt. Significant igitur uocales principem omnium artium, doctrinam religionis, quae longe supra alias artes collocata, gubernat omnia uitae confilis, negocia, & studia. Nec uero ciuilis disciplina sine religione retineri potest: Et iuris scientia plurimum à doctrina religionis mutuatur. Ideo sicut semiuocales & si habent obscuram quandam uocem, tamen suum munus tueri non possunt sine uocalibus. Ita in disciplina politica, religio ciuilibus infitutis uocem addit, tuetur authoritate sua ius humanum, & emendat cum opus est. Mutae literae quasi priuatam uitam significant, quae uere muta est, hoc est agrestis, & fera, sine religione et ciuili consuetudine. Vt igitur sermo ex dissimilibus literis contexitur, ita diuersa genera artium atque actionum in uita necessaria sunt.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 529","label":"DE RESTITVENDIS SCHOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/529"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 531","label":"DE RESTITVENDIS SCHOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/531","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/531"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}