{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 542","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 542","ref":"542","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/542","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/542","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/542.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Profecto enim contumeliose de diuino munere sentit, si quis existimat nullum eius in Ec clesia usum esse. Etsi istos nihil haec testimoniamouent, Canones saltem audiant, quorum autoritas eis sacrosancta est. Extant decreta de linguis, extant & constitutiones in Synodis factae, quae celeberrimis Academijs de docendis linguis praecipiunt. Cur haec magna autoritate constituit Synodus, si id studium Ecclesiae non est utile? Audiui Gregorium Tifernaten ante annos sexaginta uenisse Parrhisios, & à Senatu Academiae stipendium postulasse, quod ibi Graecas litera docere constituisset. Cumque nonnullis inciuiliter facere uideretur, quod stipendium flagitare ausus eset, cum Senatus Academiae neque accersisset eum, neque significasset se ipsius usurum opera, neque omnino lectorem Graecum haberet ullum: Erant enim adhuc in Gallia, ut apud nos, Graecae literae ignotißimae. Quare cum interrogaretur, quod hoc regnum esset, Senatui Academiae quasi imperare stipendium, hic homo paratus citauit confitutionem de linguarum studijs, in qua nominatim mentio fit scholae Parrhisiensis. Senatum adeo non pffendit haec libertas, ut etiam magnopere collandauerint hominis consilium & studium: stipendium magno consensu decretum est.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 541","label":"ORATIOVITI THEODORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/541","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/541"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 543","label":"ORATIOVITI THEODORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/543","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/543"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}