{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 544","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 544","ref":"544","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/544","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/544.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Sed illi repre hendendi sunt, qui aut abducunt omnes à sacris literis, aut cum se dediderunt alijs artibus, nullam studij partem in sacris literis collocandam esse censent, & ut uideo, nos irrident omnes, atque etiam insanire putant, qui non in totum abstinemus à sacris literis. Sed de his nihil hoc loco dicemus, qui cum aduer sus Deum impij sunt, tum in Ecclesiam crudeles, qui quantum in ipsis est, uniuersam religionem abolent. cum alijs moderatioribus disputabo. Primum ita cogitare uelim bonos adolescentes, religionis doctrinam ad omnes pertinere. Et quem admodum ille dixit: Homines non solum sibi, sed etiam patriae nasci. Ita ego multo uerius dicere possim, omnes bonos ita sentire oportere, praecipue natos se esse Ecclesiae. Itaque etiam si quae rationes probabiles uocant nos ad alias artes, non enim uitupero eas, tamen doctrina Christiana non est negligenda. Aliquid temporis ac studij huic quoque tribui oporte, tum ad animos nostros confirmandos, tum uero ut praeparemus nos ad publicam Ecclesiae utilitatem. Fuit in foro, in iudicijs Ambrosius, interim tamen & sacras literas legebat, & Graecos Theologos cum Latinis coniungebat. Deinde linguarum cognitio non tantum Theolo gis prodest, habet egregias utilitates etiam in alijs artibus, quod quomodo uelim intelligi, quaeso atten dite, ne quis putet me detrahere aliquid de aliarum profeßionum dignitate. Sic enim statuo, hos, qui ad Medigeo iii.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 543","label":"ORATIOVITI THEODORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/543","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/543"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 545","label":"LINGVARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/545"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}