{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 545","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 545","ref":"545","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/545","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/545.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"LINGVARVM. ad Medicinam aut Iuris doctrinam accessuri sunt, praeformandos esse quadam liberali doctrina, quae & Philosophiam, & antiquitatis noticiam continet. Adhibenda est etiam dicendi exercitatio, quibus rebus ingenia & ad suauitatem atque humanitatem formantur, & acuuntur, atque instruuntur, ut percipere & tractare artes alias foelicius poßint. Siquis autem existimat Philosophiam perfecte cognosci posse sine Graecis literis, hunc sanè patiar sua opinione beatum esse. Sed res loquitur ipsa, quantum intersit inter Aristotelis interpretes Graece doctos, & illos ineptos, qui cum res grauißimas ab ipsis autoribus traditas explicare non possent, nouum quoddam doctrinae genus pepererunt, plenum prodigiosis somnijs, quod nullum in uita aut communibus negocijs usum habet. Deinde iniuriam Philosophiae facit, quisquis eam tam angustis finibus circum scribit, ut nihil ei tribuat, nisi illa uul garia praecepta, quae in scholis ex Aristotele traduntur. Ego uero ut iam non dicam de Mathematicis disciplinis, cognitionem antiquitatis, poematum, & historiarum, uel praecipuam partem Philosophiae esse statuo. Haec enim continet humanitatis doctrinam, cum proponat omnium officiorum praecepta atque exempla. Nihil accidere potest in uita priuata, aut in Repub. cuius non extet imago aliqua in historijs sapie tißime scriptis. Plurimum autem, meo iudicio, prodest accessuro ad res magnas gerendas, intueri in illas imagines uelut in speculum, & uidere consilia, ac bonorum & malorum consiliorum euentus. Praeterea multa sunt in ipsis negocijs tum prophanis, tum Ecclesiasticis, quae sine antiquitatis cognitione neque intelligi, neque iudicari possunt.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 544","label":"ORATIOVITI THEODORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/544"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 546","label":"LINGVARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/546","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/546"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}