{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 56","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/56.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Videmus enim nostra aetate fanaticas opiniones anabaptistarum, tantum ab indoctis, aut αὐτοδίδακτοις or tas esse. Quantum igitur nos debemus deo, qui nobis gubernatorem, & doctorem fide, & recto iudicio praestantem dedit, cuius doctrina aduersus illas fanaticas opiniones praemuniti fuimus, quorum autores saepe tentarunt ecclesias nostras, sed cum in ecclesijs nostris praeessent instituti in hac schola, et qui libenter agnoscunt se non esse αὐτοδιδακτους, sed auditores, periti gubernatores prudenter instituerunt suas ecclesias, easque diuina ope adiuti, qui piae doctrinae fauet, in officio retinuerunt. Pertinent igitur Scholae ad ministerium Euangelij et uel praepua pars sunt illius sanctißimi muneris. Necesse est enim prius diu, & diligenter institui eos, quibus gubernatio ecclesiarum committenda est. Deinde gradus est testimonium, ut constet à quibus doctoribus acceperint doctrinam. Hoc ut Apostolorum tempore, ita nunc quoque plurimum habet momenti. Cum enim magnae sint dissensiones, de doctrina, cum magna certamina extiterint de religione, necessaria cu ra est uidere quorum sequantur autoritatem. Ioannes inquit, si quis uenit ad uos, & hanc doctrinam non adfert, non recipiatis eum. Ad eundem modum & alibi saepe praecipit scriptura. Quare genus doctrinae diligenter considerandum est, uidendum ex quibus fontibus haustum sit: Magnum igitur onus sustinent doctores in scholis. Hoc scire oportet, à quibus auhoribus acceperint doctrinam & retinere puritatem, ac cauere ne admisceantur nouae, & prauae opiniones. Sicut in ecclesia Antiochena, cum Paulus Sa mosatenus suum uenenum spargere coepisset, intelligens Malchion, qui erat unus ex doctoribus, nouum ib eo dogna seri, & corrumpi ueterem puritatem, primus clamauit, & uicinis Episcopis, Alexandrino & Hierosolymitano significauit quantum esset periculi.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 55","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/55"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 57","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/57"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}