{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 570","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 570","ref":"570","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/570","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/570","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/570.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":147,"text":"Est enim sceleratus praeceptor, qui hac in re cessat, si Horatio credimus, qui negat bonum uirum esse, qui cum censor fiat alieni scripti, uitia non reprehendat. Est enim notus uersiculus: Vir bonus & prudens uersus reprehendet inertes. Primum autem in corrigendis sermonis uitijs ocula tus praeceptor non simplicem laborem sumit, dum Grammatica errata mutat, dum obscurè & ambiguè dicta perspicue explicat, dum impropria corri git, dum horridis addit nitorem, et figuris illuminat & gratiora blandioraque facit. Porro relegere inepta scripta puerorum molestum est quamuis patienti praeceptori, quanto magis emendatio fatiget? praesertim cum plerunque ratio etiam cur quippiam mutarit, indicanda sit. Tum castigandi acrius qui negli gentius scripsere, hortandi alij ut inceptum cursum urgeant. Neque uero tantum sermonis uitia monstranda sunt, sed in his qui iam nonnihil promouerunt, rerum etiam habenda ratio, & uoluntates regendae. Quosdam enim conuitia delectant, in alijs est ri dicula uanitas, & inanis iactantia, & ferè mores sty lus arguit.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 569","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/569","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/569"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 571","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/571","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/571"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}