{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 571","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 571","ref":"571","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/571","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/571","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/571.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Haec uitia cum uires accipiunt, nec è tene ris animis euelluntur, haerent in senibus summa cum turpitudine. Expendite quaeso, constent haec mediocribus praeceptoribus, uel si dociles habeant discipulos, & tamen nostris ferè aut ingenia desunt, aut deest uoluntas discendi. Duplicatur autem labor, cum summa ui ad officium cogendi sunt. Nam ut in acie parum foelix imperator, si milites habeat primum ignauos, deinde quos non pudeat fugere, postremo qui non obtemperent, sed pugnent iniußi, locum capiant ex suo arbitrio, non seruent ordines: Etenim apud Thucydidem egregius quidam Imperator dicit ad bene pugnandum requiri, ut uelint milites, ut fuge re pudeat, ut obtemperent Imperatoribus: Ita in hac scholastica militia miserrimis curis praeceptor conficitur, cum docendos susceperit, qui primum non flagrant ulla cupiditate discendi. Nihil enim in omni uita egregium effici potest, nisi animus studio eius rei, quam affectat, ardeat, & ad eam magno quodam motu, atque impetu rapiatur. At nostri turpiter frigent in discendo, nec accendi ulla ratione possunt, magis cogi uolunt tanquam pecudes. Deinde nec laudis amore, nec pudore extimulantur. Porro Porro cum hominum naturae proprie pudoris, situs sit, quid esse nostros pueros dicam, quos ado non pudet inscitiae? ego uerius monstra hominum dixerim, quàm qui mutilis membris aut caeci nason tur. Est enim leuius malum, mutilo pede esse, quàm humana mente carere. Isti enim simpliciter huma nae specie beluinas mentes tegunt, quos in re turpißi ma flagitiosißimaque sui nihil pudet.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 570","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/570","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/570"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 572","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/572","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/572"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}