{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 574","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 574","ref":"574","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/574","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/574","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/574.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Pugnamus ergo cum ingenijs puerilibus, quae per sese ferocißima sunt, praesertimis Germanis, & domestico usu corrupto. Videte enim istos bonos parentes, quorum multi se Euangelicos uocant, cum in ea aetate prima esse tradendae religio nis cura debeat, hi ne quidem sacras preces, Decalogum & hoc genus alia domi docent, plerique parentes contemptum religionis docent. Tam corruptum hoc nostrum seculum est, ut iure poßis dicere, deceptum esse Satyricum, cum dixit: Nil erit ulterius quod nostris moribus addat Posteritas. Omne in praecipiti uitium stetit. Neque enim dici potest quanta acceßio scelerum omnis generis, nuper adeo ad uetera uitia factasit. Domestica disciplina perijt, quae tamen nobis pueris erat mediocris. Magna diligentia domi tradebantur elementa pietatis. Nunc alia res est, ridentur sa cra, eamque summam sapientiam ducunt. Et quia Dei metis exemptus est animis puerorum, ruitur inon nia uitia, quorum ego iam memoratione non delector. Proinde cum in scholam uentum est, necesse est sumi in docendis primis pietatis gymnasmatis operam. Sed quid descerent infecti ante impijs opinionibus? Sed ut mediocriter succedat, tamen in officio retinere quantus labor est? domi retinere, arcere à corru ptis sodalibus, à ganeis, ab alea, & reliquis similibus? Hoc qui potest, illum ego non hominem, sed pla ne Deum quendam coelitus in terras publicae salutis causa delapsum esse pronunciauero Mille artes excogitant pueri fallendi praeceptoris. Et in pluribus tantus furor est, ut palam contemnant imperium. Quia enim a literis perpetuae feriae sunt, ocium et docet et alit uitia.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 573","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/573","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/573"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 575","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/575","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/575"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}