{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 576","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 576","ref":"576","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/576","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/576.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"quae, ne nimis longu faciam, cogor omittere. Etenim Non mihi si centum linguae sint oraque centum, Omnia curarum percurrere nomina poßim. Postquam praeceptoris labores recensui, nunc uide te, quae uicißim pro his tum merces, tum gratiar deat. Haec uero est Tragica catastrophe: Superira omnia ludum & iocum dices fuisse, prout ba mala sunt, quae restant commemoranda. Primum merces adeo est exigua, ut Satyricu de re questus, scripserit: Poenituit multos uanae sterilisque cathedrae. Iure sterilem cathedram dixit: Nam fossorem pliris quàm praeceptorem conducunt. In his misem algemus, uiuimus siliquis & pane secundo, & ut nos à fame defendimus. Videtis enim meam manem, uidetis ut lacer incedam, quem si fortuna fecise uel bibliopolam, scitis quale sit id genus, ego un auro onustus incederem, tanquam aliquis Satrapi. Deinde summa ingratitudo puerorum est, qu non modo nullum se à nobis beneficium accipere acunt, sed neminem peius de se mereri arbitrantur, quàm nos. Qui nihil discunt, nos perinde ut litera acerrime oderunt uelut suos carnifices.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 575","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/575","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/575"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 577","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/577","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/577"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}