{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 578","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 578","ref":"578","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/578","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/578","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/578.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"Si quis huc conferat omnia uitae genera, inueniet in nullo tantum calamitatum quantum in nostro, planeque affirmare ausim, nos omnum mortalium longe aerumnosißimos esse, qui cum sum mos labores obeamus, in summa tamen inopia uitam aegre traducimus, & interim nullo non contumeliae genere adficimur à discipulis, ab illorum parentibus, denique ab his, de quibus praeclare meremur. Neque quisquam opinor uestrum est tam ferreo pectore, qui si haec consideret, uehementer misericordia nostri commoueatur. Supersunt autem multo plura mala, sed ego defessus sum hac conmemoratione, & tempus uetat prolixiorem esse orationem. Itaque ut finiam, sunt mihi in hoc extremo actudi scipuli nostri commonefaciendi, ut quoniam audierunt sua uitia accusari, ignauiam, contemptum lite rarum, amorem uoluptatum atque ocij, ingratitudinem, admoniti à nobis dent operam ut haec emendent, ita & nobis minuetur labor noster, & ipsi domum summa cum laude redibunt, & adferent egregium instrumentum rei familiaris conseruandae, dignitatis comparandae, & Reipublicae gerendae. Nam cum uacui domum redeunt, quid accidit?","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 577","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/577","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/577"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 579","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/579","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/579"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}