{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 581","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 581","ref":"581","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/581","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/581","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/581.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"mihi prouinciam hoc in loco dicen di mandari, & si plerique alij collegae nostri ad dicendum aptiores sunt. Sed cum collegis nostris libenter morem geßi, quibus cum uidetis me coniunctißime uiuere. Amo enim eos ex animo, & quia me cum eis Respub. coniunxit, & propter ipsorum egregiam doctrinam, & in omni officij genere diligentiam & uirtutem. Tum uero gratificandum duxi his doctißimis uiris. & huic hospiti, qui cum singulari fide & foelicitate literas doceat, non deesse eistudia atque officia nostri ordinis debent. Nam si recte aestimes, amplißime de tota Repub. merentur isti, qui primam aetatem recte erudiunt, & ad maximas artes praeparant. His igitur ostendere uolui, me & honori ipsorum fauere, & haec scholarum testimonia, seu gradus magnifacere. Etenim cum plurimum dignitatis sit in his optimis atque utilißimis artibus, quarum propagatio & defensio collegio nostro commissa est: multum etiam dignitatis in hoc gradu esse iudicandum est, cum in hoc ipso gradu foedus cum Republica fiat, in quo hi quibus decernitur, obligant se Reipublicae ad docendas optimas artes, & utilißimas humano generi.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 579","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/579","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/579"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 582","label":"STVDIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/582","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/582"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}