{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 59","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/59.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":147,"text":"Vidua Sareptana exceperat Heliam hospicio cum annona esset arctißima, pro quo beneficio, deus eam durißimo illo tempore benigne pa uit. Ita sciant omnes deo gratum officium esse iuxta uo cationem, iuuare, & ornare ministerium Euangelij. Econtra uero grauißimas poenas daturi sunt tyranni atque impij, qui uel contemnunt, uel etiam oderunt, & opprimere ministros Euangelij conantur. Sicut in q. Regum ait Dns: Viciscar sanguinem seruorum meorum prophetarum de manu Iefabel. Non erit impunitus contemptus ministrorum Euangelij, dabunt aliquando poenas suae crudelitatis tyranni, qui gras santur in pios. Hanc admonitionem adolescentibus hoc tempore necessariam esse duxi. Quia uidemus multos impiorum exemplis corrumpi, et de ministerio Euangelij, ac studio sacrarum literarum irreuerenter sentire. Hoc oportet scire, se Deo praecipue hunc cultum debere, ut ament & reuereantur ministerium Euang. Deindem etiam pietatem esse praeparare ingenium, ut aliquando ecclesiae poßit esse usui. Quare officium suum discant adolescentes, & intelligere, & facere. Precor autem Dominum nostrum Iesum Christum,","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 58","label":"ORATIO DE GRADIBVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/58"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 59-2","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/59-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/59-2"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}