{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 61","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/61.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Quare cum ante aedes eius quispiam pauper, cui Lazaro nomen fuit, iaceret, aegrotus, squalens ulceribus, destitutus vmnium hominum ope, peteretque pauxillum cibi, diues sua fortuna ebrius, & oblitus coelestis mandati, & communis naturae, quae nos ad certa officia obligat praesunda calamitosis, miserum illum negligit. Cumque quotidie ad uestibulum iacentem, in magnis cruciatibus uideret, praeterijt, tamen ferreo animo, non ali, non sanari curat, fortaßis etiam arbitratur alienum esse grauitate uiritanti, alloqui niserum, aut eius causa angi. Interea stipem porrigunt aliqui de populo homines pij, & ulcera canes medicantur, lingua detergunt, ac mitigant. Sed post mortem Lazarus donatur coelestibus donis: Diues ille superbus & crudelis abijcitur in cru ciatus aeternos. Hanc historiam recitat Christus, ut exemplum uniuersae Ecclesiae omnium temporum proponat. Lazarus erat Ieremias sua aetate, quem Principes ac Pontifices non modo superbe contemnebant, sed etiam acerbe oderant. Lazari erant Apostoli, quos toto orbe terrarum omnes potentes tanquam καθάρματα execrabantur. Quaerendum igitur & hoc tempore qui referant Lazarum, qui imitentur diuitem.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 60","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/60"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/62"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}