{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 612","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 612","ref":"612","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/612","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/612","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/612.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Non frenat animos pudor, non modestia, non iuris reuerentia, sed uincit hanc impudentia, quae in quadam tragoedia uocatur omnium morborum humanorum saeuißimus. Quid quòd in multis locis, etiam ubi emendatae sunt Ecclesiae, nunc negliguntur studia literarum, nemo opitulatur pauperibus scholasticis, fame necantur pij & docti Sacerdotes, & eorum coniuges & parui liberi. Quare aliquantò post & his defutu ri sunt idonei Pastores, & secutura est barbaries, & horrenda uastitas Ecclesiarum. Haec mala quis potest sine lachrymis uel cogitare, uel commemorare, quorum magnitudo ut tandem Reges excitet, ad ue ra remedia quaerenda, omnes pij ardentißimis uotis optent. Profecto iam circumit Christus, esuriens, sitiens, laceratus, flagris uulneratus, ac imploratopem doctorum & gubernatorum omnium, orat, ut corporis uulnera obligent, ut alimenta suppeditent, quem si non respicient, haud dubiè in postremo iudi cio haec fulmina audient: Esuriui & non dedistis mihicibum &c. Ite maledicti in ignem aeternum. Si con sulere Principes Ecclesiae uellent, non deesset consilium. Sed priuatis & iniustis affectibus impeditur publica byl publica utilitas. Tanti fecit Ecclesiam suam filius Dei, ut eam uitae suae praetulerit. Multi nunc stultissimos affectus anteferunt saluti totius Ecclesiae, ac funditus eam perire malunt, quàm paululum frenare ambitionem, aut auaritiam, aut libidinem. Et tamen hi se defensores Ecclesiarum dici uolunt.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 611","label":"611","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/611","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/611"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 613","label":"613","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/613","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/613"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}