{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 613","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 613","ref":"613","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/613","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/613","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/613.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Cum igitur tanta sit hoc tempore dissipatio, & impendeat maior omnium rerum confusio, nisi Deus gubernatorum animos ad salutaria consilia flexerit: primum orandus est Deus, ut ipse labentem Ecclesiam fulciat: Deinde hortandi sunt principes, ut curent rite dijudicari controuersias, et disciplinam restitui. Postremo, quia publicae opiniones & mores aliqua ex parte imitantur scholasticorum iudicia & exempla, uos quoque quantum possum uehe mentißimè adhortor, ut Cyclopes illos, qui sibi omnium scelerum licentiam permittiuolunt, qui leges & uincula honestae & ciuilis uitae quodam non solum barbarico, sed etiam diabolico furore perrumpunt, fugiatis ac detestemini, uos uero ad amorem le gum & disciplinae, ad modestiam, ad studium iuuan lae Ecclesiae & communis societatis, adsuefaciatis. Falluntur Tyranni, si nulla Ecclesiae iudicia metuunt, quia nunc sperant impunitatem. Erit Ecclesiae iu dicium subeundum, cum filius Dei apparebit, in quo petulantiae & contumaciae tristißimas poenas luent improbi, 614 DE REGVM OFFICIO. improbi: Modesti uero & legum amantes praemia uirtutum ferent, & perpetuis laudibus in Ecclesia ornabuntur, & fruentur dulcißima consuetudin Dei, filij eius, optimorum Principum Adae, Nohe, Prophetarum & Apostolorum. Horum de nobis iudicia boni iam intueantur animis, & ita uiuant, ut illis sua consilia, studia & mores probent. Dixi.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 612","label":"612","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/612","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/612"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 615","label":"QVAESTIO, QUARE PLATO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/615","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/615"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}