{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 629","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 629","ref":"629","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/629","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/629","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/629.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":145,"text":"praeceptores, quàm qui parentibus ingrati sunt. Haec autem impietas praecipue à Christianis abesse debet, in quibus uel maxime eminere gratitudinem oportet, ut intelligantur etiam Christo grati esse pro ijs beneficijs, quae ab eo infinita quotidie accipimus. Haec saepe multumque uobis cogitanda sunt adolescentes, ut animum ad gratitudinem excitetis: quod si feceritis, simul illud assequemini, ut literarum atque artium uim magis intelligatis. Cum uidelicet expen ditis beneficiorum magnitudinem. Deinde gratitudo flectet animos etiam ad caeteras uirtutes: Est enim sons iustitiae. Libentius etiam ac facilius parebitis praeceptoribus, si & uos ab ipsis amari intelligetin & uicißim eos redamabitis. Talem autem Acades miam qualem uos habetis, ubi tanta discendi facultas est studiosis, ubi uere sunt fores, ut dicitur, & quθο roi musarum, non amare, animi est & à literis & ab humanitate abhorrentis: Vos autem parentum autoritate, hoc est, diuina autoritate huc mißi estis, ut & literas percipiatis, & animos ad uirtutem & humanitatis officia assuefaciatis.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 628","label":"IN REPUBLICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/628","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/628"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 630","label":"IN REPUBLICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/630","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/630"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}