{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 634","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 634","ref":"634","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/634","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/634","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/634.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"Fortasse autem hoc sun foeliciores halcyones, illis mitescit mare: Ecclesiae non tantum rationem habent Tyranni, ut placati aliquantisper concedant ocium parienti. Sed tamen id quoque fit, diuinitus aliquantisper tegit Deus Doctores, dum propagata doctrina soboles adolescit. Conueniunt Ecclesiae & mores halcyonum, nesciunt adulteria, & extincto coniuge, alter mane coelebs, & paulo post luctu moritur. Mulier etiam senem maritum Cerylum, ut apud Graecos legitur, ges, numeris suis aquatum. Itaque ueteres scripserum. nonesti coniugij exempla esse, quod quidem non displicet, sed tamen ad Ecclesiam non male quadrat exemplum, quae gestare & fouere omnibus officijs benemeritos doctores debet. Possem aliqua multa exempla commemorare, in quibus apparet, diuinitus has imagines propositas esse, ut de multis magnis ri bus inuit a nos admoneant. Ac praecipue eo me delectat istarum rerum cog tatio, quod uideor mihi uidere testimonia diuinitus impressa naturae, quae ostendunt mundum non extitisse casu, quae quidem ita sunt illustria, ut ueteres ex tiam Philosophos mouerint.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 633","label":"ORATIO DE INGRATITVIIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/633","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/633"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 635","label":"ORATIO DE INGRATITVIIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/635","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/635"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}