{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 641","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 641","ref":"641","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/641","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/641","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/641.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"De praeceptoribus ipsis non dicam, sed tamen dexteritas & prudentia in doctore duplicat beneficium. Nam qui in docendo non adhibet rerum delectum, aut non uidet, quid cuilibet aetati conueniat, is saepe ita distribuit ea quae tradit, ut si cani paleas, asino daret ossa, ut in prouerbio dicitur. Spero autem uobis cognitam esse fidem & prudentiam in ijs qui docent. Cum igitur tanta sit magnitudo beneficiorum, non est obscurum quod sit uestrum officium. Certe Deo gratiam debetis, qui his pulcherrimis muneribus uitam humanam ornauit. Is uult dona sua intelligi, uult ea magni pendi à nobis, uult gratiam reddi his, per quos impertit ea humano generi. Quare cogitate quid Deo debeatis, & mementote ingratos poenas Deo daturos esse. Philippus Macedo habebat militem, qui ei propter fortitudinem in primis charus erat, hic naufraguus ad uillam cuiusdam agricolae aegre enatauit. Agricola cum audisset militis clamorem accurrit, eumque rigentem frigore & penè exanimem ducit in uillam, & quibus potest officijs recreat, post triduum cupientem abire etiam uiatico instruit. Discedens miles prolixe pollicetur se gratiam relaturum esse. Vide quid acciderit. Nam & hic miles cuculi scelus imitatus est.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 640","label":"ORATIO DE INGRATITVIIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/640","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/640"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 642","label":"ORATIO DE INGRATITVIIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/642","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/642"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}